This page needs to be proofread.

OVID versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 220 levia versato ducentem stamina fuso, ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, res' aitarcana est: famulae, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi." paruerant, thalamoque deus sine teste relicto 225 lle ego sum' dixit, 'qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus: mihi, crede, places.' pavet illa metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. ipse timor decuit. nec longius ille moratus in veram rediit speciem solitumque nitorem; at virgo quamvis inopino territa visu victa nitore dei posita vim passa querella est. 230 “Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat. ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et 'ille vim tulit invitae' dicentem defodit alta crudus humo tumulumque super gravis addit 235 harenae 240 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus; nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: nil illo fertur volucrum moderator equorum 194 245