This page needs to be proofread.

OVID contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, sed furit et cupiens alto dare vulnera collo 170 non circumspectis exactum viribus ensem fregit, in extrema percussae parte columnae: lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. non tamen ad letum causas satis illa valentes plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra 175 bracchi a tendentem Cyllenide confodit harpe. Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, " auxilium " Perseus, " quoniam sic cogitis ipsi," dixit "ab hoste petam: vultus avertite vestros, si quis amicus adest!" et Gorgonis extulit ora. 180 " quaere alium, tua quem moveant miracula" dixit Thesceļus; utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. proximus huic Ampyx animi plenissima magni pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo 185 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitns erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, " adspice" ait " Perseu, nostrae primordia gentis: 190 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse viro" ; pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. increpat hos " vitio " que "animi, non viribus" inquit 195 "Gorgoneis torpetis" Eryx. 250 “ incurrite mecum