This page needs to be proofread.

OVID et prosternite humi invenem magica arma moven- tem incursurus erat: tenuit vestigia tellus inmotusque silex armataque mansit imago i tamen ex merito poenas subiere, sed unus 200 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 205 marmoreoque manet vultus mirantis in ore nomina longa mora est media de plebe virorum dicere: his centum restabant corpora pugnae, G , orgone bis centum riguerunt corpora visa Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; 210 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris adgnoscitque suos et nonine quemque vocatunm poscit opem credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens 215 “ vincis', ait, " Perseu ! remove tua monstra tuaeque saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae, tolle, precor! non nos odium regnique cupido conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: 220 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter hanc animam concede ihi, tua cetera sunto!" talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, respicere audenti "quod" ait, " timidissime Phineu, 252