This page needs to be proofread.

OVID et possum tribuisse et magnum est munus inerti, pone metum!-tribuam: nullo violabere ferro, 226 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, 230 ad quam se trepido Phineus obverterat ore. tum quoque conanti sua vertere lumina cervix diriguit, saxoque oculorum induruit umor, sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex submissaeque manus faciesque obnoxia mansit 235 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inıneriti vindex ultorque parentis adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce torva colubriferi superavit lumina monstri 241 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuvenis virtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus exerces odium, nec iniqua finis in ira est; detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem. "dabimus tibi pignora veri. parcite luminibus!" Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. 245 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri 250 254