This page needs to be proofread.

OVID atque haec percussis subiungit carmina nervis: 340

  • Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,

prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim carmina digna dea! certe dea carmine digna est. 345 " ' Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urguet aetherias ausum sperare Typhoea sedes. nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 350 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas eiectat flammamque fero vomit or saepe remoliri luctatur pondera terrae oppidaque et magnos devolv ere corpore montes 355 inde trenit tellus, et rex pavet ipse si ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. hanc exierat curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae. postquam exploratum satis est loca nulla labare depositique metus, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens natumque amplexa volucrem " arma manusque meae, mea, nate, potentia " dixit, lentum, metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 360 866 illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, 262