This page needs to be proofread.

OVID inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni. tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti victa domas ipsumque, regit qui numina ponti 370 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque imperium profers ? agitur pars tertia mundi, et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam 375 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, si patiemur, erit; nam spes ad fectat easdem. at tu pro socio, si qua est ea gratia, regn<o iunge deam patruo." dixit Venus; ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. 380 " ‘ Haud procul Hennaeis lacus est a moe nibus altae, nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros 386 carmina cycnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus; frigora dant rami, tyrios humus umida flores: 390 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque inplet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 395 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto 264