This page needs to be proofread.

OVID " ' Exigit alma Ceres nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. conticuere undae quarum dea sustulit alto fonte caput viridesque manu siccata capillos fluminis Elei veteres narravit amores. " pars ego nympharum, quae sunt in Achaide," dixit " una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, quainvis fortis eram, formosae nomen habebam, 581 nec mea me facies nimium laudata iuvabat, quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui crimenque placere putavi. lassa revertebar (memini) Stynıphalide silva; 585 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestui: invenio sine vertice aquas, sine inurmure euntes perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu vix ire putares cana salicta dabant nutritaque populus unda 590 sponte sua natas ripis declivibus umbras accessi prinumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor molliaque inpono salici velamina curvae nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, 596 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur terrilaque insisto propioris margine ripae. 'quo properas, Arethusa? suis Alpheus ab undis, 'quo properas? iterum rauco nihi dixerat ore. 600 278 575