This page needs to be proofread.

LIBER VI PRAEBvERAT dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; tum secum: laudare parum est, laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus." Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmorn Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; occiderat mater, sed et haec de plebe suoque aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamvis orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 5 10 eseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas nec factas solum vestes, spectare iuvabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, sive rudem primos lanam glomerabat in orbes seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, siv fusum, 15 20 e levi teretem versabat pollice 288