This page needs to be proofread.

OVID seu pingebat acu; scires a Pallade doctam quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra certet" ait "mecum nihil est, quod victa re cusem 25 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos baculo quoque sustinet artus. tum sic orsa loqui "non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. consilium ne sperne meum: tibi fama petatur30 inter mortales faciendae maxima lanae; cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis supplice voce roga: veniam dabit illa roganti." adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit vixque manus retinens confessaque vultibus iram 35 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: " mentis inops longaque venis confecta senecta, et nniiuni vixisse (diu nocet. audiat istas. si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; consilii satis est in me miki, neve monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. cur non ipsa venitcur haec certamina vitat?" tum dea " venit!" ait formamque removit anilem Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, 45 sed tamen exsiluit, 1 subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu. 40 1 Exsiluit Merkel: erubuit MSS. 290