This page needs to be proofread.

OVID dat galeam capii, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae; nirarique deos: operis Victoria finis, ut tamen exemplis intellegat aemula ļaudis. quod pretium speret pro tam furialibus ausis quattuor in partes certamina quattuor addit, clara colore suo, brevibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemom, nunc gelidos montes, inortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habbet: hanc Iuno victam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bellum; pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Iovis, qua regia luno in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 100 circuit extremas oleis pacalibus oras, is modus est operisque sua facit arbore finem 80 85 95 Maeonis elusam desiguat imagine tauii Europam: verum taurum, freta vera putares; İpsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas fecit et Asterien aquila luctante teneri, 294 105