This page needs to be proofread.

OVID Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu qui praeter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax.-stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; e quibus una trahens haerentia viscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat.1 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. sexque datis leto diversaque vulnera passis ultima restabat, quam toto corpore mater, tota veste tegens "unam minimamque relinque ! de multis minimam posco" clamavit et unam." 300 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque virumque deriguitque malis; nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lunina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. 305 ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venae desistunt posse moveri; nec flecti cervix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. flet tamen et validi circumdata turbine venti 310 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. 290 295 Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque inpensius omnes Line 294 bracketed by Ehwald 808