This page needs to be proofread.

OVID magna gemelliparae venerantur numina divae; 315 utque fit, a facto propiore priora renarrant. e quibus unus ait: "Lyciae quoque fertilis agris non inpune deam veteres sprevere coloni. res obscura quidem est ignobilitate virorum mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque prodigio notum. nam me iam grandior aevo 321 inpatiensque viae genitor deducere lectos iusserat inde boves gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis, restitit et pavido ' faveas mihi!' murmure dixit dux meus, et simili ' faveas!' ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam indigenaene dei, cum talia rettulit hospes: " non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; ilia suam vocat hanc, cui quondam regia coniun»x orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit tum, cum levis insula nabat; illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit invita geminos Latona noverca. hinc quoque lunonm fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, ánibus in Lyciae longo dea fessa labore 310 325 330 835 340