This page needs to be proofread.

OVID vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus. 485 lam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium deelivis Olympi: regales epulae mensis et Bacchus in auro ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat et repetens faciem motusque manusque qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes ipse suos nutrit cura removente soporem lux erat, et generi dextram conplexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 49 490 anc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex per superos oro patrio ut tuearis amore et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; tu quoque quam primum (satis est procul esse 500 sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!" mandabat pariterque suae dabat oscula natae, et lacrimae mites inter mandata cadebant; utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; supremumque vale pleno singultibus ore vix dixit timuitque suae praesagia mentis. 322 505 510