This page needs to be proofread.

LIBER VII AoVE fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres rmiseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt exque datur Minyis magnorum horrenda laborum concipit interea validos Aeetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem vincere non poterat, " frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat," ait, " mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? sunt quoque dura nimis ! cur, quem modo denique vidi, ne pereat, timeo quae tanti causa timoris ? excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix ! si possem, sanior essem! sed gravat invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet: video meliora proboque, deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, 942 1 0 20