This page needs to be proofread.

OVID erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic iam lenis amor, iam quem languere putares, ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. et casu solito formusior Aesone natus illa luce fuit: posses ignoscere amanti. spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat nec se declinat ab illo; ut vero coepitque loqui dextramque prehendit hospes et auxilium submissa voce rogavit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: " quid faciam, video: non ignorantia veri decipiet, sed amor. servabere munere nostro, servatus promissa dato!" per sacra triformis ille deae lucoque foret quod numen in illo perque patrem soceri cernentem cuncta futuri eventusque suos et tanta pericula iurat: creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum laetusque in tecta recessit. 80 85 C) 95 Postera depulerat stellas Aurora micantes 100 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque iugis; medio rex ipse resedit agmine purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent, utque solent pleni resonare camini, 318 105