This page needs to be proofread.

OVID et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra volucrum tractus cervice draconum currus adest." aderat demissus ab aethere currus. quo simul adscendit frenataque colla draconum 220 permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe dispicit et certis regionibus adplicat angues: et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas Othrysque et Pindus, quas Pindo maior Olynipus, 225 perspicit et placitas partim radice revellit, partim succidit curvanmine falcis aenae. multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; nec non Peneos nec non Spercheides undae 230 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, noudum mutato vulgatum corpore Glauci. Et iam nona dies curru pennisque draconum nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, 235 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, et tamen annosae pellem posuere senectae. constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus, statuitque aras de caespite binas, 240 dexteriore Hecates, ast laeva parte luventae. has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas; 245 358