This page needs to be proofread.

OVID propositum instruxit mortali barbara maius, arenti ramo iampridem mitis olivae omnia confudit summisque inmiscuit ima. ecce vetus calido versatus stipes aeno fit viridis primo nec longo tempore frondes induit et subito gravidis oneratur olivis: at quacumque cavo spumas eiecit aeno ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum veteremque exire cruorem passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitic posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 290 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant: Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos 280 285 Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. 295 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum l'hasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, excipiunt natae; quas tempore callida parvo300 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, dumque refert inter meritorum maxima demptos Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creati, 362