This page needs to be proofread.

OVID respicit in tumidam phocen ab Apolline versi Eumelique domum lugentis in aere natum. 90 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis contigit: hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 395 sanguine natorum perfunditur inpius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma. hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes 400 innixamque novis neptem Polypemonis alis. excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. lanque aderat Theseus, proles ignara parenti, qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: 405 huius in exitium miscet Medea, quod olin attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. illud Echidneae memorant e dentibus ortum esse canis : specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros410 restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira inplevit pariter te et sparsit virides spumis albentibus agros;415 370 rnis latratibus auras