This page needs to be proofread.

OVID turba ruit tantaeque virum cognoscere famae expetit; occurrunt illi Telamonque minorque quain Telamon Peleus et proles tertia Phocus; ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus et, quae sit veniendi causa requirit. admonitus patrii luctus suspirat et illi dicta refert rector populorum talia centum: " arna iuves oro pro gnato sumpta piaeque pars sis militiae; tumulo solacia posco." 475 480 ic Asopiades "petis inrita" dixit "et urbi non facienda meae; neque enin coniunctior ulla 485 Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis." tristis abit stabunt" que " tibi tua foedera magno" dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris 490 spectari poterat, cum pleno concita velo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, e Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. Aeacidae longo iuvenes post tempore visum agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere 495 inque patris duxere domun: spectabilis heros et veteris retinens etiamnum pignora formae ingreditur ramumque tenens popularis olivae a dextra laevaque duos aetate minores maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. 500 Postquam congressus primi sua verba tulerunt, Cecropidum Cephalus peragit mandata rogatque auxilium foedusque refert et iura parentum, imperiumque peti totius Achaidos addit. 376