This page needs to be proofread.

OVID sic ubi mandatam iuvit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, t ne petite auxilium, sed sumite" dixit, " Athenae, 505 ie vires, quas haec habet insula, vestras ducite et omnia, quae rerum status iste mearum. robora non desunt; superat mihi miles et hosti; 510 gratia dis, felix et inexcusabile tempus. immo ita sit" Cephalus, " crescat tua civibus opto urbs" ait; " adveniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus obvia processit; maltos tamen inde requiro, 515 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus." Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: e flebile principium melior fortuna secuta est ; hanc utinam possem vobis memorare sine illo ! ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, 521 et quota pars illi rerum periere mearum! dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras. dum visum mortale malum tantaeque latebat 525 causa nocens cladis, pugnatum est arte mcdendi: exitiun superabat opem, quae victa iacebat. principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; dumque quater iunctis explevit cornibus orbem 530 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri. constat et in fontis vitium venisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros errasse atque suis fluvios temerasse venenis. 535 378 D>