This page needs to be proofread.

OVID spes abiit finemque vident in funere morbi, 565 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: utile enim nil est. passim positoque pudore fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis 570 inmoriuntur aquis, aliqnis tamen haurit et illas; tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, corpora devolvunt in humum fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, 575 et quia causa latet, locus est in crimine parvus. semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu; membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, 580 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. " Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum ? quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis 585 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. templa vides contra gradibus sublimia longis: Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis inrita tura dedit ? quotiens pro coniuge coniunx, pro gnato genitor dum verba precantia dicit, 590 non exoratis animam finivit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est! admoti quotiens templis, dum vota sacerdos concipit et fundit durum inter cornua vinum, 382