This page needs to be proofread.

OVID Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. corpora vidisti: mores, quos ante gerebant, 65 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax, et qui quaesita reservent. hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit eurus" (eurus enim attulerat)"fuerit mutatusinaustrum." 660 Talibus atque aliis longum sermonibus illi inplevere diem ; lucis pars ultima mensae est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, 665 ad regem Cephalus simul et Pallante creati conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. excipit Aeacides illos in limine Phocus; nam Telamon fraterque viros ad bella legebant Phocus in interius spatium pulchrosque recessus 67O Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis pauca prius mediis sermonibus ille locutus sum nemorum studiosus" ait " caedisque ferinae; qua tamen e silva teneas hastile recisum, iamdudun dubito: certe si fraxinus esset, fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. unde sit, ignoro, sed non formosius isto viderunt oculi telum iaculabile nostri." excipit Actaeis e fratribus alter et usum 388 676 680