This page needs to be proofread.

OVID maiorem specie mirabere" dixit " in isto. consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum non regit, et revolat nullo referente cruentum." tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, qua tulerit mercede; silet tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: "hoc me, nate dea, (quis possit credere ?) telun 690 flere facit facietque diu, si vivere nobis fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara perdidit: hoc utinam caruissem munere semper"' 685 Procris erat, si forte magis pervenit ad aures Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, si faciem moresque velis conferre duarum, dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erechtheus, hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit. liceat mihi vera referre pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. sacra tori coitusque novos thalamosque recentes primaque deserti referebam foedera lecti:710 390 695 700 705