This page needs to be proofread.

OVID mota dea est et 'siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!' dixit, ' quod si mea provida mens est, non habuisse voles.' meque illi irata remisit. cum redeo mecumque deae memorata retracto, esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 715 non bene servasset: facies aetasque iubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. quaerere, quod doleam, statuo douisque pudicam 720 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori inmutatque meam (videor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus. 726 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide; male me, quin vera faterer, continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem. tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! quid referam, quotiens temptamina nostra pudici reppulerint mores, quotiens 'ego ' dixerit ' uni 735 servor ubicumque est, uni mea gaudia servo. cui non ista fide satis experientia sano magna foret? non sum contentus et in mea pugno 392 730