This page needs to be proofread.

OVID esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. criminis extemplo ficti temerarius index Procrin adit linguaque refert audita susurra. 825 credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui deque fide questa est et crimine concita vano, quod nil est, metuit, metuit sine corpore nomen 830 et dolet infelix veluti de paelice vera. saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti. postera depulerant Aurorae lumina noctem 835 egredior silvamque peto victorque per herbas aura, veni' dixi ' nostroque medere labori!' et subito gemitus inter mea verba videbar nescio quos audisse ; ‘ veni , tamen, Optima ! , dixi. fronde levem rursus strepitum faciente caduca 840 sum ratus esse feram telumque volatile misi: Procris erat medioque tenens in pectore vulnus ei mihi' conclamat! vox est ubi cognita fidae coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. 844 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem nven mollibus attollo scissaque a pectore veste vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem neu me morte sua sceleratum deserat, oro. 850 400 io corpusque meo mihi carius ulnis