This page needs to be proofread.

OVID inc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem 340 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti tela tenent dextra lato vibrantia ferro. ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; proxima, si nimiis mittentis viribus usa non foret, in tergo visa est haesura petito: longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. " Phoebe," ait Ampyeides, " si te coluique coloque, da mihi, quod petitur, certo contingere telo!"351 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit. ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Eupalamon Pelagonaque, dextra tuentes 360 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; at non letiferos effugit Enaesimus ictus Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem vertere succisso liquerunt poplite nervi. 430 345 355