This page needs to be proofread.

OVID huic ego virgineum dilectae nomen ademi; quod pater Hippodamas aegre tulit inque profun dunn propulit e scopulo periturae corpora natae. excepi nantemque ferens o proxima mundi regna vagae' dixi ' sortite, Tridentifer, undae, 596 adfer opem mersaeque, precor, feritate paterna; 601 da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit!' dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes 609 i et gravis increvit mutatis insula membris.' Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos moverat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus <r ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes esse deos,” dixit " si dant adinuntque figuras." 615 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex aninio maturus et aevo, sic ait: "inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quicquid su peri voluere, peractum est, quoque minus dubites, tiliae contermina quercus 620 collibus est Phrygiis modico circumdata muro; ipse locum vidi ; nam me Pelopeia Pittheus misit in arva suo quondam regnata parenti. haud procul hinc stagnum est, tell us habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae ; tamen una recepit, 44.9 626