This page needs to be proofread.

OVID aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent !) magna parens terra est: lapides in corpore terrae ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur." Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 395 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? descendunt: velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt. saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?) 400 ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam. mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri forma potest hominis, sed uti de marmore coeptis 1 non exacta satis rudibusque simillima signis, quae tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum; quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, 410 inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum et de femineo reparata est femina iactu. inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati. 406 415 Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum 1 coeptis Merkel: coepta MSS. 30