This page needs to be proofread.

OVID utque meum intonsis caput est iu enale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!" finierat Paean: factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. 566 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva: vocant Tempe; per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni amnis, in his residens facto de cautibus antro, 575 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 580 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam: nescit, vitane fruatur an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, esse putat nusquam atque animo peiora veretur. 570 585 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete "dixerat“ umbras 590 altorum nenorum" (et nemorum monstraverat umbra)