This page needs to be proofread.

OVID hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri ! 620 Paelice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo centum luminibus cinctum caput Argus habebat 62.5 inde suis vicibus capiebant bina quietem, cetera servabant atque in statione manebant. constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. frondibus arboreis et amara pascitur herba. proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, et conata queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas: rictus1 novaque ut conspexit in unda 640 cornua, pertimuit seque exsternata refugit. naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. decerptas senior porrexerat Inachus herbas: lla manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, 630 635 645 1 Inachidas: rictus Merkel : Inachidas ripas MSS.