This page needs to be proofread.

OVID dum venit, adductas et structis cantat avenis. voce nova et captus custos lunonius arte " quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo" Argus ait; "neque enim pecori fecundiorlo 680 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram." Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat. ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque 685 reperta fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. Tum deus "Arcadiae gelidis sub montibus" inquit " inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit: nymphae Syringa vocabant. non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae 695 falleret, ut posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi; sic quoque fallebat. 690 Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta talia verba refert"-restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, 50 700