This page needs to be proofread.

LIBER II REGIA Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pvropo cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. mate aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi caeruleos habet unda deos, Tritona Proteaque ambiguum ballenarumque prementem Aegaeona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, ars in mole sedens viridis siccare capillos riam superabat opus: nam Mulciber illic canorum 10 p , pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super inposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina: purpurea velatus veste sedebat 20