This page needs to be proofread.

OVID Haemoniosque arcus violentique ora Leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 85 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi cervixque repugnat habenis. at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota' scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. adspice vultus ecce meos utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! denique quidquid habet dives circumspice mundus 95 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. deprecor hoc unun, quod vero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere 90 poscis quid mea colla tenes blindis, ignare, lacertis?100 ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!" Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; 105