This page needs to be proofread.

OVID fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes, Ehenum Rhodanumque Padumque cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis 260 lumen et infernum terret cum coniuge regem; et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 265 tollere consuetas audent delphines in auras corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu270 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. lma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paullum subsedit et infra, quam solet esse, fuit sacraque ita voce locuta est: <" si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo clademque auctore levare! vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo"; (presserat ora vapor) " tostos en adspice crines 78 275 280