Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/126

This page needs to be proofread.

(749)

Sed &, quæ sequuntur, simili laborant negligentia. Cum enim preposite quæstionis solutionem aque facilem in numeris, ac in liesis, prædicat, (adeoque peritiam' suam eo commendatam innuit, quod & in Lineis præitare id possit) id omnino secus est. Quó enim id in lineis fiat, nihil difficilius requiritur, quam ut quis rectam ducat quæ expositam in datis angulis secet; (quippe si recta sic dicatur, quæ in assignato puncto Axem ita secet, Ellipsis ipsa, absque nova constructione, segmenta determinabit.)

Etiam hoc addas licet, quod, cum propositum sit segmenta reperire, processus ejus non-nisi Segmentum majus exhibet; non autem, vel minus segmentam, vel tot am lineam. Verum quidem est, Segmentum minus facile repertum iti (sed & majus non minus facile;) at quomodo id sieret, cum hoc susceperit, innuisse oportebat.

Problematis hujus ad alias sectiones Conicas accommodacio, non est nova difficultas: Idem enim processus, quem ad Ellipsin indico; etiam ad alias curvas, quarum Ordinatim-applicatæ pariter innotescant, mutatis mutandis, accommodabitur; (id sive intra curvam, sive extra, Diametrum secet sic ducta recta). Atque harum rerum vel modice peritus, prout casus tulerit, rem accommodabit.

Nolo Tibi molestus esse tam fedula negligentiarum, quæ per totum librum occurrunt, enumeratione: Non utique Confutationem scribo sed specimina negligentiæ; tantufque illarum in tam non longo Problemate numerus susficiat.

Adjungam tamen pauca earum, quæ in opera occurrunt, negligentiarum specimina. Pag. 67. Ubi, Ut duas Rectas spatium non comprehendere, sic, neque duo Plana, pronunciat. Recte quidem: sed neque Plana tria; hoc utique dicendum erat. Ut enim Rectæ tribus pauciores suerliciale spatium, ita nec Plana pauciora, quam quatuor, solidum concludent. Sed neque admodum accuratum est, quod proximis verbis subjangit, Plana due no duobus locis fibi occurrere; quippe in omnibus locis illius Rectæ, quæ est communis eorum Sectio, occurrunt invicem; non autem extra illam.

Verum (in eadem pag) quæ sequitur Anguli definitio, negligentior adhuc est, & parum sana: Qui definitur, Duarim pluriumve, ejusdem speciei, magnirudinum (ad unum punctum collectarum, &c.) brevissima distantia. Nam (ut de Tempore, Pondere, Viribus, &c. taceam, quæ tamen ipse alibi pro magnitudinibus agnoscit, funtque, sensu Euclideo, υξγίσπ reputanda;) sumpya sensu stricto magnitudinis voce, pro extensa magnitudine corporea, agnoscit ipse, solida excipienda: adeoque pag. 89. hujus habet Retractationem.

Sed &, pro ejusdem speciei, dixisset potius, ejusdem Generis (quippe hoc est quod vellet) hoc est, Magnitudinem Homogemearum. Nam linea Recta & Curva (cum homogeneæ sint, feu ejusdem generis,) ut ut non sint ejusdem speciei, Angulum constituunt: sic & superficies specie differentes. Verum & Recta cum Plano (aliave superficie) suum habet lnclinationis angulum (non minus quam duo plana) ut ut sint Heterogenea.

O o o o
Porro