Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/51

This page has been proofread, but needs to be validated.

(675)

dico dignum judicabat, nulla laborans invidia, quod viridaria docti, ejusdam felicis fortunæ participes fuere; libenter etiam agnoscebat corum industriam & fortunam ab omnibus laudandam esse; præsertim cum in suspicionem ne venire quidem posset, ullum horum alteri inventionem clam eripuisse. Absit semper à viris doctis malitia & petulantia eorum, qui veros rerum Inventores sugillant, & inventiones doctorum virorum, sedulo in re litteraria operam navantium, vel nihili faciunt, vel sibimet arrogant, vel aliis adscribunt. Interim homines, talibus animi vitiis laborantes, ubique feriuntur. Nostrates præcipue talia accepere verbera (se tamen verbera sint dicenda, quærisu & dedignatione accipiuntur.) Circulatio Harvatum, res non casu, sed consilio, inventa, cisi sensuum evidentia confirmata, & oculis manibusq; puibusvis rei Anatomicæ pertis, luce meridiana clarior exhibita; frequenter tamen verbosa Philisophia, & ventosis argumentorum machinis, turbata fuit. His vero spretis, immota mansit veritas. Interim alia ab ividia prarantur arma, & inventum hoc nobilissimum cuivis potius, quam vero Inventori, adscribere multis placuit. Clarissimus Bartholinis, qui sua omnia, & aliorum multa quotidie publica facit, non mediocriter in Epistola 47. Centuriæ secundæ Bogdano suo dicata, de talibus conqueritur injuriis: Sed tamen in epistola 26. Centuræ primæ secretum nulli (uti ait) revalandum, toto communicat orbi; viz. Patrem Paulum Venetum, verum sanguinis Circulationis inventorem fuisse. Si defunctus Harveus defensione nostra nunc egeret, facile monstrare possemus, magnum & summe doctum Paulum ab ipso Harveo, (inter hos enim vetusta manebat amicitia) primam Circulationis notitiam (mediante Oratore Vento, hic tunc tempris commorante) recepisse. Interim doleo sane, Venerandum Bartholinum, cujus doctos labores suspicio, & cujus senectutem veneror, ita candoris memoriam demisisse, ut futilem illam Bogdani epistolam 62. Centuiæ secundæ typis mandaret, in qua ille Medicos Loninenses injuriis petulantissimis infectatur. Peregrinus ille à Clarissimo Entie, & aliis nostratium, satis, fortasse nimis comiter exceptus fruit, sed dedignabantur viri docti, quæstiunculis ineptis tamtenuis Emissarii satisfacere; hic iratum animalculum sibilando ingenium prodere cœpit. Sed non est meum, calumniatores redarguere contumeliis litterato orbi statis notum est, Philosophos & Medicos Anglic

Dddd2