Page:Poems - Southey (1799) volume 2.djvu/157

This page has been proofread, but needs to be validated.

145

A.D. 852. Circa dies istos, mulier quædam malefica, in villa quæ Berkeleia dicitur degens, gulæ amatrix ac petulantiæ, flagitiis modum usque in senium et auguriis non ponens, usque ad mortem impudica permansit. Hæc die quadam cum sederet ad prandium, cornicula quam pro delitiis pascebat, nescio quid garrire cœpit; quo audito, mulieris cultellus de manu excidit, simul ct facies pallescere cœpit, et emisso rugitu, hodie, inquit, accipiam grande incommodum, hodieque ad sulcum ultimum meum pervenit aratrum. quo dicto, nuncius doloris intravit; muliere vero percunctatâ ad quid veniret, affero, inquit, tibi filii tui obitum & totius familiæ ejus ex subitâ ruinâ interitum. Hoc quoque dolore mulier permota, lecto protinus decubuit graviter infirmata; sentiensque morbum subrepere ad vitalia, liberos quos habuit superstites, monachum videlicet et monacham, per epistolam invitavit; advenientes autem voce singultiente alloquitur. Ego, inquit, o pueri, meo miserabili fato dæmoniacis semper artibus inservivi; ego omnium vitiorum sentina, ego illecebrarum omnium fui vestræ religionis, quæ meam solidaret animam desperatam; vos expectabam propugnatores contra dæmones,