Page:Poems - Southey (1799) volume 2.djvu/159

This page has been proofread, but needs to be validated.

147

clerici cum laicis, metu steterunt omnium capilli, et psalmorum concentus defecit. Dæmon ergo gestu ut videbatur arroganti ad sepulchrum accedens, & nomen mulieris modicum ingeminans, surgere imperavit. Quâ respondente, quod nequiret pro vinculis, jam malo tuo, inquit, solveris; et protinus cathenam quæ cæterorum ferociam dæmonum deluserat, velut stuppeum vinculum rumpebat. Operculum etiam sepulchri pede depellens, mulierem palam omnibus ab ecclesiâ extraxit, ubi præ foribus niger equus superbe hinniens videbatur, uncis ferreis et clavis undique confixus, super quem misera mulier projecta, ab oculis assistentium evanuit. Audiebantur tamen clamores per quatuor fere miliaria horribiles, auxilium postulantes.

Ista itaque quæ retuli incredibilia non erunt, si legatur beati Gregorii dialogus, in quo refert, hominem in ecclesiâ sepultam, a dæmonibus foras ejectum. Et apud Francos Carolus Martellus insignis vir fortudinis, qui Saracenos Galliam ingressos, Hispaniam redire compulit, exactis vitæ suæ diebus, in Ecclesiâ beati Dionysii legitur fuisse sepultus. Sed quia patrimonia,