Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/62

This page needs to be proofread.

XLIX

Disertissime Romuli ncpotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta
quanto tu optimus omnium's patronus

L

Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in fmeis tabellis,
ut convenerat esse delicatos.
scribens versiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,5
reddens mutua per iocum atque vinum.
atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini, facetiisque,
ut nee me miserum cibus iuvaret
nee somnus tegeret quiete ocellos,10
sed toto indomitus furore lecto
versarer, cupiens videre lucem,
ut tecum loquerer simulque ut essem.
at defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant,15
hoc, iucundc, tibi pocma feci,
ex quo perspiccres meum dolorem.
nunc audax cave sis, precesque nostras
oram us cave despuas, ocelle,
ne poenas Nemesis reposcat a te.:o
est vcmens dea: lacdere hanc caveto.