3763294Galileo Galilei and the Roman Curia — Appendix V.Jane SturgeKarl von Gebler


989
Fol. 380
ro. 38

V.

DECRETVM[1]


Sacræ Congregationis Illustrissimorum S.R.E. Cardinalium, à S.D.N. PAVLO Papa V. Sanctàq. Sede Apostolica ad Indicem Librorum, eorumdemq; permissionem, prohibitionem, expurgationem, et impressionem, in vniuersa Republica Christiana specialiter deputatorum, vbiquè publicandum.

CVM ab aliquo tempore citra, prodierint in lucem inter alios nonnulli Libri, varìas hæreses, atq; errores continentes, Ideo Sacra Congregatio Illustrissimorum S. R. E. Cardinalium ad indicem deputatorum, nè ex eorum lectione grauiora in dies damna in tota Republica Christiana oriantur, eos omninò damnandos, atque prohibendos esse voluit; Sicuti præsenti Decreto pœnitus damnat, et prohibet vbicumq; et quouis idiomate impressos, aut imprimendos. Mandans, vt nullus deinceps cuiuscumque gradus, et conditionis, sub pœnis in Sacro Concilio Tridentino, et in Indice Librorum prohibitorum contentis, eos audeat imprimere, aut imprimi curare, vel quomodocumque apud se detinere, aut legere; Et sub ijsdem pœnis quicumque nunc illos habent, vel habuerint in futurum, locorum Ordinarijs, feù Inquisitoribus, statim à præsentis Decreti notitia exhibere teneantur, Libri autem sunt infrascripti, videlicet.

Theologiæ Calvinistarŭ Libri tres, auctore Conrado Schlusserburgio. | Scotanus Rediuiuvs, siue Comentarius Erotematicus in tres prio- | res libros, codicis, &.

Grauissimæ quæstionis Christianarum Ecclesiarum in Occidentis', | præfertim partibus ab Apostolicis temporibus ad nostram vsque | ætatem continua successione, &. statu: historica explicatio, Au- | ctore Jacobo Vsserio Sacræ Theologiæ in Dulbiniensi[2] Academia | apud Hybernos prosessore.
Federici Achillis Ducis Vuertemberg. Consultatio de Principatu | inter Provincias Europæ habita Tubingiæ in Illustri Collegio | Anno Christi 1613.
Donnelli Enucleati, siue Commentarium Hugonis Donelli, de lure | Ciuili in compendium ita redactorum &.


Et quia etiam ad notitiam præfatæ Sacræ Congregationis peruenit, falsam illiam doctrinam Pithagoricam, diuinæq; scripturæ omnino aduerfantem, de mobilitate Terræ, et immobilitate Solis, quam Nicolaus Copernicus de reuolutionibus orbium cœlestium, et Didacus Astunica in Job etiam docent, iam diuulgari et à multis recipi; sicuti videre est ex quadam epistola impressa cuiusdam Patris Carmelitæ, cui titulus, Lettera del R. Padre Maestro Paolo Antonio Foscarini Carmelitano, sopra l'opinione de Pittagorici, e del Copernico, della mobilità della Terra, e stabilità del Sole, et il nuouo Pittagorico Sistema del Mondo, in Napoli per Lazzaro Scoriggio 1615. in qua dictus Pater ostendere conatur, præfatam doctrinam de immobilitate Solis in centro Mundi, et mobilitate Terraæ, consonam esse, veritati, et non aduersari Sacræ Scripturæ: Ideo nè vlteriùs huiusmodi opinio in perniciem Catholicæ veritatis ferpat, censuit dictos Nicolaum Copernicum de reuolutionibus orbium, et Didacum Astvnica in Job, suspendendos esse donec corrigantur. Librum verò Patris Pauli Antonij Foscarini Carmelitæ omninò prohibendum, atque damnandum; aliosq; omnes Libros pariter idem docentes prohibendos, Prout præsenti Decreto omnes respectiuè prohibet, damnat, atque suspendit. In quorum fidem præsens Decretum manu, et sigillo Illustrissimi & Reuerendissimi D. Cardinalis S. Ceæciliæ Eṕi Albaneñ signatum, et munitum suit die 5. Martij 1616.

P. Episc. Albanen. Card. S. Cæciliæ.
Locus † sigilli.Registr. fol. 90.

F Franciscus Magdalenus Capiferreus Ord. Prædic. Secret.

ROME, Ex Typographia Cameræ Apostolicæ. M.DCXVI.

  1. This decree is given in a printed copy in the volume containing the Vat. MS. We give it on a reduced scale.
  2. Misprint for Dubliniensi.