Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/592

This page needs to be proofread.

576 APPENDIX. Bercondicuria, fratribus Martino de Abbatisvilla baclialario in theologia, Nico- lao de Avessiaco ordinis predicatorum, Johanne Marchandi preposito Parisiensi, G. de Cheques et pluribus aliis ad hoc specialiter evocatis, presentibus etiam pluribus processionibus ville Parisius et populi multitudine copiosa, et me nota- rio publico infrascripto. religiosus vir et honestus frater G. de Parisius, ordinis predicatorum, inquisitor heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apos- tolica deputatus in scriptis tulit sententias infrascriptas sub hac forma: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Quia nobis fratri Guillelmo de Parisius ordinis predicatorum inquisitori heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica depiitato, constat et constitit evidentibus argumentis te, Margaritam de Hannonia dictam Perete, super labe heretice pravitatis vehemen- ter esse suspectam, propter quod citari te fecimus ut compareas in judicio coram nobis, in quo existens personaliter a nobis ortata pluries canonice et legitime ut coram nobis juramentum prestares de plena pura et Integra veritate dicenda de te et aliis super hiis que ad nobis commissum inquisitionis ofRcium pertinere noscun- tur, que facere contempsisti, licet a nobis fiieris pluries super hoc et locis pluribus requisita, in hiis fuisti semper contumax et rebellis, pro quibus contumaciis et re •• bellionibus evidentibus et notoriis hoc exigentibus de multorum peritorum con- silio, in te sic rebellem et contumacem sententiam majoris excoramunicationis tulimus et in scriptis, quam, licet te notificata fuisset, post notificationem predictam iere per annum et dimidium in tue salutis dispendium sustinuisti animo pertinaci, licet tibi pluries obtulerimus nos tibi absolutionis beneficium impensuros secun- dum formam ecclesie si hoc humiliter postulares, quod usque nunc petere contemp- sisti nee jurare nee respondere nobis super premissis hactenus voluisti, propter que secundum sanctiones canonicas pro convicta et confessa, et pro lapsa in heresim seu pro heretica te habemus et habere debemus : Porro dum tu Margarita in istis rebelliouibus obstinata maneres, ducti conscientia volentes officii nobis commissi debitum exercere inquisitionem contra te et processum fecimus super predictis, prout exegit ordo vite, ex quibus inquisitione et processu nobis constitit evidenter quondam composuisse te librum pestiferum continentem heresim et errores, ob <|uam causam fuit dictus liber per bone memorie Guidonem olim Cameracensem episcopum * condemnatus et de mandato ipsius in Valencenis in tua combustus presentia publice et patenter; a quo episcopo tibi fuit sub pena excommunica- tionis expresse inhibitum ne de cetero talem librum componeres vel haberes aut eo vel simili utereris, addens et expresse ponens dominus episcopus in quadem littera suo sigillata sigillo, quod si de cetero libro utereris predicto vel si ea que continebantur in eo verbo vel scripto de cetero attemptares, te condempnabat tanquam hereticam et relinquebat justiciandam justicie seculari. Post vero dicta omnia dictum librum contra dictam prohibitionem pluries habuisti et pluries usa es, sicut et ejus patet recognitionibus factis nedum coram inquisitore Lotha- "ringie et coram reverendo patre et domino, domino Johanne tunc Cameracensi episcopo, nunc archiepiscopo Senonensi,t dictum eumdem librum, preter con-

  • Gui II., Bishop of Cambral from 1296 to 1305.

t Philippe de Marigny, Bishop of Cainbrai in 1306, transferred to Sens in April, 1310^ in time to burn the Templars who retracted their confessions.