Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 3.djvu/670

This page needs to be proofread.

654 APPENDIX. consilio praehabito diligenti, Deum habentes prae oculis, sacrosanctis cvangeliis Jesu Christi positis coram nobis ut de vultu Dei nostrum prod eat judicium et rectum apparent coram Deo, oculique nostri videant aequitatem, hac die loco et hora praesentibus per nos peremptorie assignatis ad audiendum diffinitivam sen- tentiam, sedentes pro tribunali, Christi nomine invocato, te Naprous, iu et cum his scriptis pronuntiamus, judicamus et declaramus esse haereticam et haeresi- archam impcenitentem et in tua duritia pertinacem, et ecclesia non habeat quid ulterius faciat de talibus, te, tanquam hrereticam et haeresiarcham impcenitentem et obstinatam relinquimus curiaB saeculari, eamdem curiam rogantes, prout sua- dent canonicas sanctiones, ut tibi vitam et membra citra mortis periculum illi- bata conservet. IV. Confession of a Fraticello of Languedoc. (Doat, XXVII. fol. 202.) Frater Bartholomeus Bruguiere, sicut per ipsius confessionem sub anno Dom- ini MCCCXXVIII. meuse Februarii factam in judicio, legitime nobis constat, quod quibusdam quos nominat dixit : Loquamur de istis pnpis, intelligendo sicut dixit, de Domino Joanne Papa XXII. et de illo Italico. sic intruso, et subjunxit in veritatem: <% Modo dum Miasam celebrabam, et fui in illo puncto in quo est orandum pro Papa nostro, steti ibi aliquandiu rogitans et hesitans pro quo isto- rum Paparum orare debuerem, et dum sic stetissem per aliquod spatium, non procedens ultra, cogitavi quod unus illorum ecclesie regimen usurpabat, alio ex- istente vero Papa, et idcirco volui quod oratio mea esset pro illo qui juste regi- men Ecclesie tenebat. quicunque esset ille." Nee dixit quid determinasset se ad uuum nee ad alium predictorum. Item dixit duobus fratribus predicatoribus:

    • Vos alii fratres habetis bonum tempus in isto Papa in istis partibus, et fratres

nostri malum, sed in Lombardia cum illo Papa Italico est totaliter contrarium." Dixit enim quod audiverat quod in creatione illius Pape italici fuerunt septua- ginta prelati. Item dum citatus veniret ad inquisitoris penitentiam et jurasset ad sancta Dei Evangelia certa hora in ejus presentia comparere, hoc non obstante non comparuit, sed abscondit se nolens venire ad inquisitoris maudatum. Item frequenter audivit multos fratres sui ordinis qui dicebant quod bene staret, quod Deus daret Domino Joanni Pape tales facendas quod de negotiis illius ordinis non recordaretur, quia videbatur dictis fratribus quod dictus dominus Papa non haberet aliquid pungere vel restringere nisi ordinem eorumdem, et dixit seipsum dixisse predicta cum aliis ; causam suam et dictorum fratrum quare ista dicebant assignavit, quia dominus Papa revocaverat constitutionem per quam dicebant procuratores suos esse procuratores ecclesie Romane. Item dixit quod audivit frequenter a multis fratribus sui ordinis fratrem Michaelem quondam suum min- istrum generalem esse injuste depositum et excommunicatum. Item dixit quod dum semel predicabat dixit ista verba: "Dicitur quod habemus duos Papas, et tamen ego credo unum esse verum Papain, 11 et, aliquibus verbis interjectis, sub- junxit hec verba: "Teneant se ergo cum fortiori." Item dixit quod dum semel