Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 3.djvu/679

This page needs to be proofread.

APPENDIX. CC3 preces ipsius crux inclinata est ad earn versus terram, et ipsa osculata est p. et manus filii sui dum penderet in dicta cruce, et iterato crux se erexit. Dixit etiam quod beata Maria Magdalena quandocumque esset peccatrix et exposita operibus luxurie, non tamen se exponebat hominibus effectu tibidinifl vcl de- siderio voluptatis carnalis, sed cum ipsa vocaretur Maria et Christus debebat concipi et nasci de Maria, credebat quod Christum debebat concipere et panrc, et se diversis hominibus exponebat. Dixit etiam se predicasse quedam fabulosa de Purgatorio et de liberatione animarum benefacto eleemosinarum et Missarum, que tamen in scriptura reperiuntur, sed dixit se a bonis hominibus audivisse ; et ista predicavit in presentia fratris Berengarii de ordinis hospitalis sancti Johannis qui moratur Narbone. Requisitus si predicta que superius scripta sunt credit et credidit esse vera, respondit quod non, sed falsa et mendosa et erronea, sed ea predicavit ut moveret homines quod darent sibi aliquid. Dixit etiam quod pre- dicta predicavit in ecclesiis de Podio-nauterio. de Aragone, de Villasicca, de Sancta Eulalia, de Comelano, de Monteclaro, de Roffiaco. Inquisitus si intelligit Latinum, respondit quod non. Super quibus petivit penitentiam et indulgentiam quam predictus inquisitor voluerit sibi injungere. Hec deposuit coram prcdicto inquisitore, presentibus fratribus Petro de Leva, Petro Regis, Joanne de Felgosio, ordinis fratrum predicatorum, et me Raimundo de Malveriis, notario inquisitionis qui hec scripsi et recepi.