Page:Aelfric's Lives of Saints Vol 1.djvu/14

This page needs to be proofread.

ÆLFRIC'S HOMILIES.
[Cotton MS. Julius E. VII, leaf 1.]


INCIPIT PRAEFATIO HUIUS LIBRI.

Hunc quoque codicem transtulimus de latinitate ad usitatam[1] Anglicam sermocinationem, studentes aliis prodesse edificando ad fidem lectione huius narrationis quibus-cumque placuerit 4huic operi operam dare, siue legendo, seu Audiendo; quia estimo non esse ingratum fidelibus. Nam memini me in duobus anterioribus libris posuisse passiones uel uitas sanctorum ipsorum, quos gens ista caelebre colit cum ueneratione festi diei, et placuit 8nobis in isto codicello ordinare passiones etiam uel uitas sanctorum illorum quos non uulgus sed coenobite officiis uenerantur. Nec tamen plura promitto me scripturum hac lingua, quia nec conuenit huic sermocinationi plura inseri; ne forte despectui habentur 12margarite christi. Ideoque reticemus de libro uitæ[2] patrum, in quo multa subtilia habentur quæ non conueniunt aperiri laicis, nec nos ipsi ea quimus implere. Illa uero que scripturus sum suspicor non offendere audientes, sed magis fide torpentes recreare 16hortationibus, quia martyrum passiones nimium fidem erigant languentem. Unum cupio sciri hoc uolumen legentibus, quod nollem alicubi ponere duos imperatores siue cesares in hac narra-

  1. MS. usitatem
  2. MS. uita.