Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/596

This page needs to be proofread.

586 Documeiiis Colonia porro universa nondum quadringentas personas' numerat inter quas centum circiter Catholicam fidem profitentur, reliquae ad heterodoxos spectant; e quibus paulo amplius quam quadraginta ab erroribus quos imbiberant rescipiscentes [resipiscentes], ad Catholicae Ecclesiae gremium reductae sunt.' Barbari regionis incolae a Colonia remotius habitant. Litterarum omnium rudes, idiomate utuntur proprio, sed ob dialectorum varietatem ad discendum perdifficili, quo evangelii praedicatio vel maxime im- peditur. Profectum tamen aliquod usque est, et niagno labore con- fectus Cathechismus.' Gens si quae alia inops plane est, et misera. Impuberes nudi penitus, estate vero magis adulti viri eoque [ ?] ac foeminae puellae aliqua ad niodestiam ex parte contecti incedunt. Ex venatione victum quotidianum quaerunt ideoque vix stabili loco consistunt. Non carent quidem vitiis nee vitiorum [fol. I75r.] occasionibus, paucioribus tamen quam alii solent Barbari laborant. Ad mansuetudinem videntur propendere, passionesque et motus animi mire moderati. Ubi nullum intervenit periculum vitae, iniuriam et contemptus egregie patiuntur. Nulla inter eos Idola, quibus singularem aliquem cultum ac venera- tionem impertiant, neque ulli sacrificuli : sunt tamen qui superstitiosius quaedam colunt, sed deridentur ab iis, qui prudentiores vulgo habentur. Obscuram aliquam notitiam Dei agnoscere videntur, sed quo eum modo venerari debeant prorsus nesciunt. De immortalitate animae atque alterius vitae statu nihil intelligunt. Sunt inter eos qui insigni aliquo a reliquis secernuntur et Impera- torum Regumque loco habentur, quibus supremum ius competit. Uni- cuique Regi unum fere oppidum cum terris adiacentibus, Imperatori plura oppida Regesque subduntur. Inter hos Cathechismo, et Christianae fidei rudimentis prius suf- ficienter instructi ^^. [die 5".?] lulii superioris anni 1640, Sacro bap- tismo solemniter initiati sunt, Imperator Pascatoa,* cum Coniuge, et filia nee dum ablactata (quae paulo post feliciter mortua est) et prae- cipuus Consiliarius cum filio; filiam alteram septennem in Coloniam prius miserat Imperator ab Anglia [Anglica] Matrona nobili educandam, instruendamque, quae etiam deinde Deo volente baptizabitur. [fol. i/S^'-] Praeter hos pauci quoque alii intra septennium, ut dabatur oc- casio, baptismum suscepere. Quae recenter perferuntur litterae, Im- peratorem extremum diem Christianae [j/c] obiisse, et complures ad proximum solemnem baptismum se parare nunciant; inter quos unus est Rex Arostanorum [Anacostanorum]. 'An assessment on the freemen, of September 13, 1641, designates one hundred and forty-six persons to be taxed. Johnson, Foundations of Maryland, p. 167. 2 See Relalio Itineris in Marylandiam, pp. 56-60. 3 The catechism was found by Father William McSherry in the archives of the Society of Jesus. Ibid., 118.

  • Pascataway. The ceremony is more fully described in Rclatio Itineris,