Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/824

This page needs to be proofread.

8 14 Documcnis quae per XXIIII. annos et amplius quibiis fiii in terris infideliuni com- moratus causa fidei praedicandae visa refero et experta. Licet igitur vestra potentia multos habeat directores, et sit^ inipossibile quod ad beatitudinem tantae praeeniinentiae informatores non confluant un- dequaque, tamen hoc postulo, hoc suppHco, mente tota, ut ejus mei fideHs vestrae celsitudinis ae deuoti hoc laboratum opusculum non repellat. Si enim ahiquicunque majora forte descripserint^ vel promi- serint grandiora, puto tamen et certus sum quod utihora non potuerunt' exhibere nee ostendere veriora. Si quis vero in iis quae inferius dissero et describo punctuni se reputef* sine laesum. non veritati nee ipsam dicenti sed sibimet irascatur potius quia tabs. Xon enim quisquam palpari debuit aut vereri ubi directio tanti exercitus aperitur et de tutela ac salute agitur tanti Regis. Inter haec cuperem si mereor^ tui, Domine mi, vestigia prosequi tam sanctum [P. 2] negotium exequentis, non sicut unus de mercenariis. sed sicut unus de illis qui de micis quae cadunt de mensa tua cupiunt saturari, ut sicut haec describo Uteris, digito demonstrem." Huic autem opusculo dircctorimn ad passagiiim nomen dedi, quod ad significationem duorum gladiorum quorum Dominus sufficientiam attestatur, et ad typum Apostolorum. quorum numerus in duodenario consummatur, in duos Hbellos et duodecim partes distinctum exhibeo et completum, ut sicut gladius viuus et efficax verbi Dei ipsorum Apostolorum ministerio durata corda gentium penetrauit earumque colla' indomita suae' subdidit jugo legis, sic secundus gladius vestrae invictae potentiae ac virtutis exemptus de pharetra regni vestri, velut alter gladius Gedeonis, tabernacula hostiliuni nationum diuidat, deiciat, con- terat, et conculcet. Amen. Primus itaque libellus continet octo partes. Prima pars est de quatuor motiuis ad passagium faciendum. Primum motiuum est ex- emplum praedecessorum vestrorum Regum Franciae, qui semper inimicos crucis et fidei attriuerunt et se in istis exemplum aliis Christianorum Regibus praebuerunt. Secundum motiuum est desiderium dilatationis fidei et nominis Christiani. Tertium est compassio super perditione maximorum Christiani nominis populorum. Ouartum est desiderium recuperandi terram sanctam Christi sanguine, consecratam. Secunda pars est de quinque praeambulis' ante inceptionem passagii ordinandis. Primum praeambulum est quod orationes fieri pro pros- peritate passagii per omnes mundi ecclesias ordinentur. Secundum est quod illi qui hoc tam sanctum negotium prosequentur quantum ad duo 'Sic, M. ' Scripserint, M. ' Poterunt, M. 'Reputat, M. 'Mererer, M. " Deinonslrarcin. M. TCella, M. 8 Sua vi. M. ^Panibus, apparently. M.