Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/830

This page needs to be proofread.
820
Documents

Dominus in omni natione[1] et tribu a populis[1] colebatur. Hoc historiae referiint, hoc sacruin eloquium attestatur. Nunc autem, quod est cum dolore cogitandum et cum gemitu referendum, apud illos maxime qui in sorte Domini partem habent ex una parte porcus ille immundus et canis foetidus[2] et execrandus minister diaboli Machometus mundi partem maximam occupauit, et cum suis spurcitiis corrupit innumeros et infecit. Ex altera vero parte infidelitatis zizania in Christianorum cordibus, campo utique quondam Domini, succreuerunt et mundi vetustas,[3] quae Deum fide cognouerat et mente susceperat, errorum ac vitiorum spinas et tribulos germinauit, doctrina veritatis euanuit, et emarcuit [M. 3 r] fides vera. Sicque amandus et sequendus ab omnibus Jesus Christus exulat expulsus ab omnibus et fugatus, exceptis inquam[4] sub obedientia Romanae ecclesiae constitutis et per Dominum Sabaoth relictis prouide quasi semen, ne Sodomae et Gomorrhae similis efficeretur[5] totus orbis. Cum viro[6] ergo Jesu Christo et ejus fide jaceremus in [P. 9] extrema mundi fugati et in terra habitatae valde parua particula angustati non sine omnium fidelium Christianorum dedecore et opprobrio angulati. Si enim, ut abas asserui et probaui, mundi pars habitata per homines in decern diuideretur partes, nos, qui veri Christian! sumus et dicimur orthodoxi decima pars non sumus, qui tamen consueuimus esse totum. Quod sic deduci poterit et ostendi. Ab antiquis namque de quarta[7] ad habitationem hominum et animalium commodata facta fuit diuisio tripartita, ut Asia medietatem unam integram, et aham medieta- tem in duas partes diuisam Europa et Africa obtinerent[8] Nunc autem ita est quod in tota Africa, in qua quondam gloriose fluoruit cultus Christi, non est aHquis populus Christianus. In Asia vero, etsi sint multi popuH et innumeri Christiani, fidem tamen veram non habent, et ^doctrina euangelica non obseruatur.[9] In Europa autem, quae pars nostra est, sunt multi populi qui pagani existunt et [10]confini cum Theu- tonicis [10]et Polonis. Sunt enim[11] in aliqua parte Hispaniae[12] Sarraceni. Sunt etiam in Europa multi et diuersarum linguarum populi Christiani, qui nobiscum in fide non ambulant nee doctrina. Sunt enim Raceni.[13] qui plusquam XL dietis in terrae spatio protenduntur. Et isti sunt Boemis vicini, et confinant cum Polonis. Est etiam imperium Bulgarorum, quod tenet dietas amplius quam viginti. Post hos sequitur Sclauonia, ubi

  1. 1.0 1.1 Ex tribu et populo, M.
  2. M. adds here exrecratus.
  3. Vastitas, M.
  4. M. here adds nobis (or possibly vobis).
  5. Efficeretur similis, M.
  6. Nostro, M.
  7. Quarte parte mundi ad, etc., M.
  8. Affr . . . opt . . . , as elsewhere, M. (see introductory note).
  9. Doctrinam euangclicam non obseruant, M.
  10. 10.0 10.1 Confines cum Theotonicis, M.
  11. Etiam, M.
  12. Yspanie. as elsewhere, M.
  13. Rutcni. M. ; P. corrects in margin to Rutheni.