Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/833

This page needs to be proofread.

Directoriitin ad Passagiuin Transmarinum 823 Dc tcrtio motiuo ad passagium faciendum. Tertium motiuum ad passagium faciendum est compassio super per- ditionem maximorum Christiani nominis populorum. Circa quod sciendum est^ quod sunt in mundo tres maximae nationes, videlicet Christianorum. -Tartarorum. et Sarracenorum ; inter quas Christian- orum- natio, malorum scilicet et bonorum, major esse asseritur et probatur. Igitur praeter illos Christianos quos superius memoraui,^ qui in parte nostra Europa obtinent sedes suas, videlicet Graecos, Ruth- enos, Bulgaros. Sclauos, Blaquos, quos omnes cauda sectae Graecorum per errorum ac scismatum deuia ad inferna secum detrahit et inuoluit, sunt nihilominus et alii multi populi Christiani tarn meridiei quam aquilonis, quam etiam orientis, qui orthodoxos se esse reputant et de- fendunt ac vcrae fidei professores; [P. 12] quorum aliqui Graecorum tenebris exaequantur,^ alii vero diuersarum sectarum erroribus impli- cantur; qui etiam mutato et dimisso nomine Christiano, ab ipsis sectis vel eorum sectarum inuentoribus nomina sortiuntur. Est igitur gens quaedam quae vocantur Gothi,^ a quibus illi Gothi fuerunt qui bellis, ferro et igne partes occiduas attriuerunt. .Sunt etiam aliae gentes de- clinando ab aquilone versus orientem, scilicet Ziqui, a quibus Scythae, 'Auogasi. a quibus Vandali, Soaui, a quibus Hunni.' Alani, a quibus Alani, ut creditur, originem habuerunt. Sunt insuper Georgiani, quos Graeci Iberos** nunc apellant eo quod de Hispania,' [Hispania] enim ab Ibero' fluuio 'Iberia nominatur. Hae' omnes gentes plusquam octoginta dietarum spatio diffunduntur, quae et Graecorum Ecclesiam in suis erroribus aemulantur. In partibus etiam orientis sunt nuilti populi Christiani sub Iniperatoris Persidis dominio'" constituti. Est enim quoddam Graecorum imperium quod nunc a Trapezunda regali et metropoli ciuitate Trapezundarum imperium vocitatur, sed antiquitus Cappadocia" dicebatur. Est et major Armenia, magna patria et diffusa, super cujus montes arca'^Noe legitur et ostenditur quieuisse ; super quam [M. 4 r] Imperator .Persidis dominatur. Sunt insuper in eodem imperio Jacobitae a quodam" Jacobo haereticoet Nestoriani a Nestorio " similiter haeretico. ut dementati, ita et"nominati, qui et de Chaldaea ' Est sciendum, M. "These six words. Tartarorum . . . Christianorum, are omitted by M. ^ Memoriatii or meinoriam. M. 'Rutetios . . . Blacos, M. ^ E.rcecantur, M. ' Goli, M., as elsewhere. ^ Anogasi . . . Uuandali. Soaiti, . . . Hnmi. apparently, M. "Yb... Ysp . . . , here as elsewhere, M., which after de Hispaiiia adds ' Yberia . . . Hee, M. : see previous note. ^"Domino, M. " Capadocia. M. " Archa, M. '■J M. omits Jacobo and reads Nestorini . . . Nesterio. '< Etiam, M.