Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/845

This page needs to be proofread.

Directoriiim ad Passagium TraiismariiiiiDi 835 De quarto pracambulo ad^ passagliiiii ordinando. Quartum praeambulum est, quod scilicet per terram viam regiam -eligamus seu- fieri moneamus. Nihilominus tamen prouidendum est in certo numero de nauibus et galeis ad portandum gentes quae mare poterunt sustinere, et ad portandum arma,^ victualia, machinas, magna et parua tentoria, et balistas grossas et alias, cum istorum omnium neces- sariis furnimentis,"' instrumenta ad suffodiendum, percutiendum, con- cutiendum, et diruendum fundamenta et muros castrorum ac' ciuitatum, quando necessitas hoc requiret. Erunt etiam necessariae ad assecur- andum mare et a piratarum insultibus defendendum, siue ipsi piratae Christiani fuerint, siue Turchi, ut sic [P. 24] mercatores et peregrini de diuersis partibus in subsidium passagii venientes "possint tutius" nauigare. Sunt praeterea ad multa alia necessaria" quae magis sciuntur et probantur sicut emergunt casus varii et euentus. Et quia, ut inferius disseretur, per imperium Romaniae moneo transeundum et ipsum judico capienduni, commune "'enetorum et lanuensium' est in galearum et nauium praeparatione et exhibitione primitus requirendum. Habent enim quaedam dominia in ipso imperio per quae ipsi passagio in multis et variis factis admodum utiles possunt esse." Veneti siquidem habent insulas Cretensem, Nigropontensem, et fere omnes alias numero plusquam viginti in .-Egeo mari vel pelagi'" consistentes. Januenses autem" habent ciuitatem unam muratam et fortem nomine Pera satis in populo copiosam" immediate juxta Constantinopolim situatam ita prope quod ambas ciui- tates diuidit solus portus. Habent insuper unam aliam ciuitatem in imperio Tartariae aquilonaris nomine Capha, ex qua possent passagio [M. 7 v] multa necessaria prouenire. Sunt iterum, quod plus est, praedicti lanuenses et Veneti in mari et in partibus praefati imperii assueti, et sciunt contratas," patrias, atque vias, passus et semitas, in- sulas, scopulos, atque portus. Et nmlti eorum sciunt linguas gentium multas, utpote in illis partibus geniti et nutriti. Quae quidem omnia sunt ad utilitates maximas atque fructus. De quinto pracambulo ante passaguim ordinando. Quintum praeambulum non est ullatenus omittendum, quod scilicet in vere proximo future sint decem vel duodecim galeae bene paratae quae ' Ante, M. ■ M. omits these two words. ' M. adds et here. 'Funiimientis. M. ■'Et. M. '^Possunt luciiis. M. ' Necessarie, M. " Veneciorum ac laiiiceiishnii. M. " Esse fossiint. M. '"Palage. M.. which of course has Egeo. ^' Etiam, M.. which reads ffortem just below. Copiosa, M. »Contraclas. M.