Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/862

This page needs to be proofread.

852 Documents phanus,¹ alter vero fuit Vrosius nominatus. Post mortem auteni Stephani Regis [P. 40] patris istorum Vrosius contra jam fatum Regem Stephanum insurrexit, quem Stephanus bello aggrediens superauit. Sed postea misertus sanguinis fratris sui, ipsum dimisit, et cum eo regnum voluntarie condiuisit. Accepit Stephanus [M. 12 v] filiam Regis Un- gariae in uxorem nomine Katherinam sororem³ felicis recordationis Dominae Mariae Reginae Siciliae et Ungariae, quae fuit mater bonae memoriae Dominae matris vestrae. Ex ista autem Domina Katherina iste Stephanus filium generauit, qui Vlatislaus fuit nominatus. Moriens. autem Stephanus suum Vlatislaum filium Regem et heredem partis regni quam sibi retinuerat dereliquit, ita tamen quod Vrosius ab eodem Vlatislao tanquam vassallus recognosceret se tenere reliquam partem regni. Vrosius autem contra Vlatislaum nepotem suum et dominum insurrexit, et ipsum cepit, et ablato sibi regno toto, in carcerem vincu- lauit, a quo, viuente Vrosio, non potuit liberari. Accepit autem Vrosius uxorem Dominam Elizabeth sororem Dominae auiae vestrae." Qua repudiata et viuente, accepit filiam Imperatoris Graecorum qui tunc erat, sororem videlicet istius qui nunc est Imperator. Ex ipsis autem uxori- bus filios non suscepit; sed ex diuersis concubinis duos filios generauit, quorum unus Constantinus, alter vero fuit Stephanus nominatus, qui pater fuit istius qui nunc regnum Rassiae detinet occupatum. Hic Stephanus contra patrem suum Vrosium insurrexit, et eum vita et regno priuare pluries attentauit. Tandem per patrem captus exoculari man- datur, et in Constantinopoli³ cum duobus filiis suis exilio relegatur. Et quia carnifex corruptus pecunia in pupillam oculi directe, sicut per patrem ordinatum fuerat et mandatum, lanceolam non infixit, per mede- cinas appositas oculis, licet non plenarie, aliqualiter tamen vidit. Quod tamen quandiu pater ejus vixit ita celatum esse voluit et secretum quia' filium proprium, quia hoc puerili sagacitate perpenderat, continuo manu propria strangulauit timens ne alicui reuelaret. Et sic qui patrem occi- dere voluit, filio non pepercit. Postea vero pater misertus ejus, credens ipsum penitus esse coecum, eum post multos annos quibus in exilio. fuerat revocauit. Mortuo autem Vrosio patre suo, [P. 41] cunctis de regno per literas scriptas manu propria manifestans et aperiens quod videret, sequelam maximam 12 promissis et2 muneribus secum traxit, et 1 M. here adds vocabatur. 2 Condimisit, M.

  • M. omits sororem and reads Katerinam, Scicilie.
  • M. omits fuit.
  • Filium suum I'latislaum, M.

6 Vlatislav, apparently, M. "Auie Dominae vestrae, M. 8 Et, M. 11 9 Constantinopolim, M., which of course reads attemptauit above, sicud below. 10 Carnifer, M. 11 So also M.; P. corrects to quod. 12 Promisit, M.